Lupus et septem capellae -
Der Wolf und die sieben Geißlein

Der Wolf und die 7 Geißlein
Olim capra fuit, cui septem capellae erant. Eae a matre tam amabantur, quam liberi a matre amantur.
Aliquando mater se paravit in silvam ire et cibum petere.
























Itaque cunctae septem a matre arcessitae sunt et mater:

„Cari liberi“, inquit „oportet me in silvam ire.
Este boni, claudite portam,

Der Wolf und die 7 Geißlein

cavete lupum!
Si intraverit, vos ab eo devorabimini!
Bestia perniciosa saepe nos fallere studet, sed voce aspera et pedibus nigris facile eam cognoscetis.“
























Capellae responderunt: „Cara mater, lupum cavebimus, i secura in silvam!“
Tum capra in silvam abiit.

Der Wolf und die 7 Geißlein

Paulo post porta pulsata est atque vox audita est:
„Aperite, liberi cari, mater vestra adest et vobis aliquid pulchri apportat.“
Capellae autem e voce aspera audiverunt lupum vocavisse.
Clamaverunt: „Portam non aperiemus, nam tu mater nostra non es.
Vox eius iucunda et clara est, sed vox tua aspera est! Lupus es!“

Tum lupus mercatorem requisivit et cretam sibi paravit.
Postquam a lupo devorata est, vox eius clara fuit.
Rediit ad domicilium capellarum, portam pulsavit, vocavit:
„Aperite, liberi cari, mater vestra adest et vobis aliquid pulchri apportat.“
Sed pes niger lupi in fenestra monstratus est.
Liberi eum viderunt et clamaverunt: „Portam non aperiemus, nam tu mater nostra non es.
Mater nostra pede nigro vacat. Lupus es!“
























Tum lupus pistorem requisivit et „Pes“, inquit „meus vulneratus est, affice pedem farina!“
Pes postquam a pistore curatus est, albus fuit.
Tertium malus lupus portam pulsavit, vocavit: „Aperite, liberi cari, mater vestra adest et vobis aliquid pulchri apportat.“
Capellae clamaverunt: „Monstra primum pedem tuum, sic possumus cognoscere te caram matrem nostram esse.“
Tum pes a lupo monstratus est. Quod capellae eum album esse viderunt, cuncta vera putaverunt et portam aperuerunt.

Der Wolf und die 7 Geißlein

Sed- quis intravit? Lupus!
Capellae territae et perturbatae sunt: prima sub mensam properavit, secunda in lectum, tertia in furnum, quarta in culinam, quinta in armarium, sexta sub alveum, septima in horologium magnum.
Sed cunctae a lupo captatae et devoratae sunt.
Novissima tantum capella, quae in horologio occulta erat, a lupo capessita non est.

























Postquam totum domicilium vastatum est et liberi devorati sunt, durus lupus se ad arborem stravit et somno se dedit.
Paulo post mater rediit: Sed cuncta bona vastata erant, liberi afuerunt. Trepidabat, flebat, vocabat liberos.
Tandem novissima ex horologio vocavit:
„Cuncti liberi a lupo devorati sunt! Ego tantum devorata non sum!“
Postquam novissima a matre liberata est, mater atque novissima fleverunt et in silvam ierunt.

Der Wolf und die 7 Geißlein

Subito viderunt lupum. In alveo eius aliquid movebatur. Capra non desperavit:
„Fortasse liberi mei adhuc vivunt!“
Postquam a novissima et filum et acus et forfax apportati sunt, alveus lupi a matre apertus est.
Ac profecto capellae vivae fuerunt. Cunctae liberatae sunt.
Cunctae salvae et laetae fuerunt, quod a lupo corporibus integris devoratae erant. Quantum gaudium fuit!
Circum matrem exsultaverunt, sed mater saxa magna apportavit et alveus lupi multis saxis impletus est.
Quod lupus in somno erat, diligentia capellarum eum fallebat.
Postremo alveus a matre clausus est.
























Lupus postquam experrectus est, puteum petebat, quod sitis saxis lacessita est.
Sed saxa in alveo eius crepabant. Lupus vocavit:
„Quid strepat, quid crepat in alveo meo?
Septem capellas inesse putavi - sed saxa sunt!“

Der Wolf und die 7 Geißlein

Ad puteum bibebat, sed magnis saxis in aquam tractus est et interiit.

























Septem capellae puteo appropinquaverunt atque clamaverunt magna voce:


Der Wolf und die 7 Geißlein


„Lupus mortuus est, lupus mortuus est!“ Cum matre circum puteum laetae exsultaverunt.
























Text: Simone Kupferschmid

zurück zu den Fabulae


Gestaltung: Hans-Jürgen Günther 2020

Zurück zur Hauptseite